lunedì 10 luglio 2017

Vaticano
Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla celebrazione del bicentenario dell’erezione della Diocesi di Cuneo (16 luglio 2017)
Sala stampa della Santa Sede
In data 20 maggio, il Santo Padre ha nominato l'Em.mo Card. Giuseppe Bertello, Presidente del Governatorato dello SCV, Suo Inviato Speciale alla celebrazione del bicentenario dell'erezione della Diocesi di Cuneo, che si terrà nella Cattedrale, Santa Maria del Bosco, il 16 luglio 2017. L’Em.mo Card. Giuseppe Bertello sarà accompagnato da una Missione Pontificia composta dai seguenti ecclesiastici:
- Rev.do Mons. Giovanni Battista RIBERI, Vicario Generale;
- Rev.do Don Roberto MONDINO, Segretario del Consiglio Presbiterale.
Lettera del Santo Padre
Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali BERTELLO
Praesidi Praefecturae Civitatis Vaticanae
 Cuneensis dioecesis, quam Decessor Noster Pius VII rec. mem., pastorales necessitates attente considerans, die XVII mensis Iulii anno MDCCCXVII bulla "Beati Petri Apostolorum Principis" condidit, laetanter ducentesimam celebrat anniversariam suae fundationis memoriam.
Dilecti quidem fideles Cuneenses, actuoso Pastore et sacerdotibus moderantibus, hunc eventum recolentes, Domini vocem diligenter exaudire cupiunt atque spiritale iter studiose sequi. Quaedam etenim adimplentur pastoralia incepta, quae Venerabilis Frater Petrus Delbosco, Episcopus Cuneensis et Fossanensis, suis proposuit fidelibus, ut in huius gregis historia Domini misericordiam et largitatem clare admirari possent atque incitamentum experiri ad renovatam vitam sub Christi lumine assidue sequendam. Novimus insuper die XVI proximi mensis Iulii, in memona videlicet Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, sollemnem Eucharistiam celebratum iri, veluti anniversariae memoriae praecipuum eventum. Hanc ob rem memoratus sacer Praesul humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem Virum mitteremus, qui Nostras vices Cunei gereret Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui, Italiae insignis Filius, pergrave munus exerces Praesidis Praefecturae Civitatis Vaticanae, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad dictam celebrationem, quae memorato die XVI proximi mensis Iulii prope cathedrale templum Cuneense, Sanctae Mariae a Silva dicatum, perficietur. Sollemni ergo praesidebis Eucharistiae atque Episcopum Cuneensem et Fossanensem aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem hortaberis. Optamus denique ut cuncti, venustam historiam dioecesis Cuneensis recolentes, novis viribus novaque caritatis diligentia peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque spirituali assiduitate in cotidiana vita emineant. Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes. 
Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Iunii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto. 
FRANCISCUS