sabato 3 giugno 2017

Vaticano
Sala stampa della Santa Sede
Il Santo Padre Francesco ha ricevuto questa mattina in Udienza:
- Em.mo Card. Marc Ouellet, P.S.S., Prefetto della Congregazione per i Vescovi;
- S.E. il Sig. George Johannes, Ambasciatore del Sud Africa presso la Santa Sede, in occasione della presentazione delle Lettere Credenziali;
- Partecipanti all’Assemblea delle Pontificie Opere Missionarie;
- Leaders Evangelici convenuti per la Veglia di Pentecoste;
Il Papa riceve questa mattina in Udienza, nell’Atrio dell’Aula Paolo VI:
- Partecipanti all’iniziativa del “Treno dei Bambini”.
Le Lettere Credenziali dell’Ambasciatore del Sud Africa presso la Santa Sede
Alle ore 10.30 di questa mattina, il Santo Padre Francesco ha ricevuto in Udienza S.E. il Signor George Johannes, Ambasciatore del Sud Africa presso la Santa Sede, in occasione della presentazione delle Lettere Credenziali.
Riportiamo di seguito i cenni biografici essenziali del nuovo ambasciatore:
S.E. il Sig. George Johannes Ambasciatore della Repubblica del Sud Africa presso la Santa Sede È nato il 24 novembre 1945.
È sposato.
Certificato di insegnamento per scuole primarie (1966), Diploma post-laurea in Orientamento professionale (University of Reading, Berkshire, UK, 1977), Dottorato in filosofia (University of Leicester), Master in insegnamento per Studenti in Economia politica e Politiche (University of London, Birbeck College).
Ha ricoperto, tra l’altro, i seguenti incarichi: Direttore delle Relazioni Internazionali presso il Dipartimento del Lavoro del Congresso Nazionale Africano (1995); Funzionario Dipartimento degli Affari Esteri, DIRCO (1997); Vice Alto Commissario a Londra e Canada (1997-2003); Vice Ambasciatore a Berlino (Germania) (2004-2009); Ambasciatore a Berne presso la Santa Sede e Liechtenstein (2009-2014).
Lingue straniere conosciute: Afrikaans, inglese e tedesco.
Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alle celebrazioni del primo Congresso Eucaristico Nazionale dell’Angola (Huambo, 12-18 giugno 2017)
In data 8 aprile 2017, il Santo Padre Francesco ha nominato l’Em.mo Card. Manuel Clemente, Patriarca di Lisboa, Suo Inviato Speciale al primo Congresso Eucaristico Nazionale dell’Angola, che sarà celebrato ad Huambo dal 12 al 18 giugno 2017.
Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Manuel Clemente:
Lettera del Santo Padre
Venerabili Fratri Nostro EMMANUELI S.R.E. Cardinali CLEMENTE Patriarchae Lisbonensi
Eadem hebdomada in qua, Divini Magistri ad voluntatem, totum per catholicum orbem iam a saeculis sollemnitas celebratur Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi, Ecclesia quae est in Angola hoc anno Primum Congressum Eucharisticum Nationalem peraget. Iustum enim est sacram liturgiam in Populo Dei colere, sed haud dubie potissimum Eucharistiam, ubi ipse Christus vere realiter substantialiter adest, ut maior honor et cultus praebeatur illi divinissimo Sacramento, quod prorsus singulari modo “est culmen, ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat” (Sacrosanctum Concilium 10).
Laetanti igitur animo novimus sacros Angolae Praesules, simul cum fidelibus, post congruam praeparationem proxime I Congressum Eucharisticum Nationalem in urbe Huambensi esse celebraturos. Quia vero nobilis hic populus per superiores quinque saecula in fide catholica constanter crescit et prosperat, arbitramur huiusmodi eventum ipsius adhaesionem Christo eiusque Ecclesiae usque firmius roborare posse, qua de re hoc salutare propositum Nos laudare cupimus et precibus sustinere.
Quo autem catholica haec communitas cum Ecclesia et beati Petri Successore unitatis vinculum magis persentiat Nostramque experiatur sollicitudinem et caritatem, libenter petitioni concedimus, quam dudum Nobis attulit Venerabilis Frater Philomenus do Nascimento Vieira Dias,
Archiepiscopus Metropolita Luandensis atque Praeses Conferentiae Episcopalis Angolae et Sancti Thomae, nempe ut Patrem Purpuratum illuc mittamus, qui Nostram his diebus gerat personam. Ad te autem mentem Nostram vertimus, Venerabilis Frater Noster, qui Lusitaniae et Ecclesiae praestantissimus es Filius ac diligenter officium geris Patriarchae Lisbonensis quique dignum et fidelem te praebes Nostrum et Apostolicae Sedis cooperatorem in variis magni ponderis negotiis.
Quam ob rem fidenter te Nostrum Missum Extraordinarium constituimus ad Primum Congressum Eucharisticum Nationalem Angolae diebus XII-XVIII proximi mensis Iunii in urbe Huambensi celebrandum. Hac etiam data occasione, praesertim die sollemnitatis Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi, una cum sacris Pastoribus omnibusque christianis fervidas reddes gratias - quod voce “Eucharistia” significatur - pro magnis donis fidei et baptismatis quae nos Christi mortis, resurrectionis et vitae participes efficiunt atque pro eucharistico Pane, de quo Salvator ipse docet: “Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum” (Io 6,51). Hortaberis quoque christifideles, qui per baptismum receperunt fidem, ut Christi testes effecti fratribus subveniant animi corporisque in necessitatibus.
Quo hic eventus in spiritale totius Angolae populi bonum magis proficiat eiusque corroboret fidem, maturioresque simul edat caritatis fructus, legationem tuam precibus committimus Deiparae Virginis Mariae et sanctorum Petri Claver et Paschalis Baylon. Salutationem denique Nostram omnibus transmittendam curabis necnon Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae pignus et propensae Nostrae voluntatis testem, Nostro nomine huius Congressus Eucharistici participantibus ac dilectae Angolanae Ecclesiae peramanter largiaris.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Maii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.
FRANCISCUS