sabato 26 novembre 2016

Vaticano
Sala stampa della Santa Sede 
Il Santo Padre Francesco ha ricevuto questa mattina in Udienza:
- Em.mo Card. Marc Ouellet, P.S.S., Prefetto della Congregazione per i Vescovi.
Il Papa riceve questa mattina in Udienza, nell’Aula Paolo VI:
- Giovani del Servizio Civile Nazionale.
Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla celebrazione conclusiva del 50° anniversario della Diocesi di Caacupé, in Paraguay (8 dicembre 2016)
In data 8 ottobre 2016, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Luis Héctor Villalba, Arcivescovo emerito di Tucumán (Argentina), come Inviato Speciale del Santo Padre alla celebrazione conclusiva del 50° anniversario della diocesi di Caacupé (Paraguay), che si terrà presso il Santuario di Nuestra Señora de los Milagros l’8 dicembre 2016.
L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti ecclesiastici:
- Rev.do Don Rubén Darío Olmedo Rojas, Parroco della Parrocchia San Miguel Arcángel di Nueva Colombia, Diocesi di Caacupé;
- Rev.do Don Marciano Toledo González, Vicario Collaboratore nella Basilica-Santuario di Caacupé e Segretario Cancelliere della Diocesi di Caacupé.
***

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Luis Héctor Villalba:
Lettera del Santo Padre
Venerabili Fratri Nostro
ALOISIO HECTORI S.R.E. Cardinali VILLALBA
Archiepiscopo emerito Tucumanensi
Nostra de memoria haud potest excidere sanctissimae Eucharistiae celebratio quam laeti obtulimus die XI mensis Iulii anni praeteriti apud Sanctuarium Dominae Nostrae Mirorum in urbe Caacupensi, ad quam peregrinatores ex omnibus Paraguaiae partibus iugiter adveniunt pietatis causa, ut suis precibus Beatissimam fatigent Virginem Mariam, qua penitus "nemo mysterii Dei hominis facti altitudinem" cognovit (Misericordiae Vultus, 24). Etenim hic sacer locus convenit voluntati gentis Paraguaiae "vivendi iuxta Evangelii gaudium" (Sermo apud Sanctuarium Caacupense Dominae Nostrae Mirorum die XI mensis Iulii anno MMXV habitus).
Non ergo sine laetitia audivimus populum Caacupensem celebrare Iubilaeum dioecesanum quo quinquagesimus anniversarius dies constitutionis eiusdem dioecesis, a Praedecessore Nostro beato Paulo VI die XXIX mensis Martii anno MCMLXVII conditae, commemoretur. Immo merito Nobis videtur Venerabilem Fratrem Catalinum Claudium Giménez Medina, Episcopum Caacupensem, a Nobis postulavisse ut manderemus aliquem Praelatum dignum qui partes ageret Nostras in celebratione conclusionis illius anniversarii diei. Enimvero Nos, enixas gratulationes Nostras christifidelibus Caacupensibus depromere volentes necnon Beatissimae Virgini Mariae, sine labe conceptae, gratias ex corde agentes ob suam constantem intercessionem pro populo Paraguaiano, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, quippe qui insigne servitium in bonum Ecclesiae tamquam Archiepiscopus Metropolita Tucumanensis ac Pater Purpuratus obtuleris. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad sollemnes celebrationes finis Iubilaei dioecesani in commemoratione quinquagesimi anniversarii diei constitutionis dioecesis Caacupensis, quae feliciter coniunctae sunt cum inseguente Sollemnitate in Conceptione Immaculata Beatae Mariae Virginis.
Omnes quippe huic eventui participes adhortaberis ut, animis cum sanctissimi Redemptoris animo coniunctis, universorum donorum ex intercessione Beatissimae Virginis Mariae a Deo Patre impetratorum plene sint conscii eaque ceteris impertienda possint conferre. Episcopum Caacupensem aliosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam, quam impertiaris etiam auctoritatibus publicis ibi congressuris.
Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus ut diligenter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes huius celebrationis participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes laetitiam istius celebrationis capturos volumus pertinere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Octobris, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.
FRANCISCUS